TETARTERON

TETARTERON
TETARTERON
et contracte Tartaron, apud Alb. Aquensem, Imperator —— de moneta, quae dicitur Tartaron, modium unum exercitui illius erogavit, l. 1. c. 16. aliosque Rerum Hierosol. Scriptores, monetae nomen est Byzantiae, quam Graeci τεταρτηρὸν vocavêre, uti Lamprid. quartarium dixit in Alexandro Severo, c. 39. Tunc primum semisses aureorum formati sunt: tunc etiam, quum ad tertiam partem vectigal decidisset; tremisses, dicente Alexandrô, etiam quartarios futuros, quod minus non posset. Ubi quartarii sunt, qui quartam aurei solidi partem appenderent. Et quidem ad verbum τεταρτηρὸς quartarius est; nam τετάρτηρ quarta est pars et quadrans, aliter τετάρτη. Sed tum nondum vox Graeca in usus fuit, nec, postquam de nummo dici coepit, idem valuit quod quartarius Lampridii. Nempe Nicephorus Phocas, Zonara teste, cupiditate et avaritiâ impulsus, cum prius aureus nummus sextam unciae auri partem penderet, τεταρτηρὸν formari iussit, pondere longe leviore et exactiones quidem graviore illô et iusti ponderis solidô celbrari voluit, impensas vero et largitiones, istô quartariô tum primum a se inventô et editô. Sic autem dicebatur, non quod quartam unciae partem appenderet (sic enim maior fuisset vetere solidô, qui sextam tantum pensabat) sed quod quartam aurei solidi partem solum haberet in pondere; an quod quarta ei legitimi ponderis abesset? Salmas. ad Lamprid. d. l. Priorem sententiam probat Car. du Fresne, sic tamen, ut paulo plus pependisse asserat, cum octo solidi legitimi ponderis dicantur efficere 35. solidos tetarterorum, in veterib. Tabulis Constantinopoli scriptis A. C. 1064. post Phocae interitum 450. apud Ughellum, Tom. 5. p. 1505. Imo prorsus diversam ab aureis et Byzantiis nummis seu solidis hanc monetam fuisse firmat idem, ex Fulcherio Carnotenbs. qui exserte scribit Tartarones aereos fuisse, l. 1. c. 4. et Orderico Vitali, qui quadratos ex cupro nummos vocat, l. 10. p. 791. et 792. Fuêre namque ex monetarum genere, quas τετραγώνους vocat Nov. Iustiniani 105. c. 3. Cuiusmodi et argentei sunt nummuli, ait Scaliger, quos Graeci ἄσπρους vocant. Item tetarti Tartarorum, quorum meminit Ios. Barbarus, Itiner. ad Tanaim, quique itidem argentei sunt, et τεταρτηροὶ quoque dici possunt, cum id appellationis ad monetas minutiores quascumque videatur extensum. Vide praefatum Auctorem Dissertat. de infer. aevi Numism. n. 87. Reperitur et τετάρτη apud Hesychium, Ε῞κτη, τρίτη, τετάρτη, νομίϚματα ἀργυρίου, καὶ χρυϚίου καὶ χαλκοῦ. Ad quae verba Gronovius. Non, inquit, singula nummorum coproa fuerunt eô nomine: et tamen nummos vel summulas pecuniae significant haec vocabula: et quidem χρυσίου quia iunt partes solidi, qui aureus; ἀργυρίου: quia possunt esse in argento, ἡ ἕκτη milliarenses bini, ἡ τρίτη quaterni, ἡ τετάρτη milliarenses tres: χαλκοῦ quia possunt esse in aere, ἡ ἕκτη folles XLVIII. ἡ τρίτη folles XCVI.
τετάρτη folles LXXII. de Pec. vet. l. 4. c. ultimo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Tetarteron —    See Coinage …   Historical dictionary of Byzantium

  • tetarteron — …   Useful english dictionary

  • Histamenon — of Constantine VIII (r. 1025–1028). Histamenon (Greek: νόμισμα ἱστάμενον, standard coin ) was the name given to the gold Byzantine solidus when the slightly lighter tetarteron was introduced in the 960s. To distinguis …   Wikipedia

  • Byzantine coinage — Numismatics Terminology Portal Currency …   Wikipedia

  • As (Roman coin) — Ases redirects here. For the acronym ASES , see American Solar Energy Society. Circa 240 225 BC. Æ Aes grave As The as (plural asses), also assarius (rendered into Greek as ἀσσάριον, assarion) …   Wikipedia

  • Nummus — Nummi coins of the late reign of Anastasius I: in the right a 40 nummi coin (follis) and in the left a 5 nummi coin (pentanummium) Nummus (Greek: νουμμίον, noummion), plural nummi (νοῦμμοι) is a Latin term meaning …   Wikipedia

  • Byzantinische Währung — Die byzantinische Währung, also das Geld, welches im Oströmischen Reich nach dem Fall des Weströmischen Reichs benutzt wurde, bestand im Wesentlichen aus zwei Arten von Münzen: dem goldenen Solidus und einer Vielfalt von Bronzemünzen. 40 Nummi… …   Deutsch Wikipedia

  • Stavraton — of the Emperor Manuel II Palaiologos (r. 1391–1425) The stavraton or stauraton (Greek: σταυράτον) was a type of silver coin used during the last century of the Byzantine Empire. The name first appears in the mid 11th century for a gold histamenon …   Wikipedia

  • Michaelaton — (histamenon) of Michael VII. The michaelaton (Greek: νόμισμα μιχαηλᾶτον, coin of Michael ), in Latin michaelatus, was the colloquial name given to the gold Byzantine coins (nomismata) struck by any emperor called Michael. In a more technical… …   Wikipedia

  • Miliaresion — Example of the first miliaresia, struck by Leo III (r. 717–741) to celebrate the coronation of his son, Constantine V (r. 741–775), as co emperor. Notice the lack of any imagery except the cross …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”